Litterae Apostolicae

LITTERAE APOSTOLICAE

 

NOS.
VOTA FRATRIS NOSTRI
IOSEPHI ALOISII ESCOBAR ALAS,
ARCHIEPISCOPI METROPOLITAE SANCTI SALVATORIS IN AMERICA,
NECNON PLURIMORUM ALIORUM FRATRUM IN EPISCOPATU
MULTORUMQUE CHRISTIFIDELIUM EXPLENTES.
DE CONGREGATIONIS DE CAUSIS SANCTORUM CONSULTO,
AUCTORITATE NOSTRA APOSTOLICA
FACULTATEM FACIMUS UT
VENERABILIS SERVUS DEI
ANSGARIUS ARNOLFUS ROMERO GALDAMEZ, EPISCOPUS ET MARTYR,
PASTOR SECUNDUM COR CHRISTI,
EVANGELIZATOR ET PATER PAUPERUM,
TESTIS HEROICUS REGNI DEI:
REGNI IUSTITIAE, FRATERNITATIS ET PACIS,
BEATI NOMINE IN POSTERUM APPELLETUR,
EIUSQUE FESTUM
DIE VIGESIMAQUARTA MENSIS MARTII,
QUA IN CAELUM NATUS EST.
IN LOCIS ET MODIS IURE STATUTIS
QUOTANNIS CELEBRARI POSIT.

 

 
IN NOMINE PATRIS ET FILII ET SPIRITUS SANCTI.  AMEN.

 

DATUM ROMAE, APUD SANCTUM PETRUM, DIE XIV MENSIS MAII,
FESTO S. MATTHIAE APOSTOLI, ANNO DOMINI BISMILLESIMO QUINTO DECIMO,
PONTIFICATUS NOSTRI TERTIO.